- MENOTYRANNUS
- MENOTYRANNUSGraece Μηνοτύραννος, cognominatus Attis, Cybeles delicium (quem eundem cum Sole esse credebant) hoc est, Rex Mensium et anni Moderator. Inscriptiones haud pridem in Urbe effossae:M. D. M. I.ET ATTIDI SANCTOMENOTYRANNOQ. CLODIUS FLAVIANUSV. CL. PONT. MAIORXV. VIR. S. F. SEPTEMVIR. EPULONUM.TAUROBOLIO. CRIOBOLIOQ. PERCEPTO.MATRI DEUM MAGNAEIDAEAE SUMMAE. PARENTI. HERMAE. ET ATTIDIMENOTYRANNO. INVICTOCLODIUS. HERMOGENIANUSCAESARIUS V. C. etc.Hinc corrigenda vetus Inscr. quae inter Gruterianas vulgata est, M. D. M. IDAEAE ET ATTIDI MINOTAURO FOBI LISS. pro ATTIDI MENOTYRANNO, vel MINOTYRAN. NO. Et paulo post, TAUROBOLINUS M. D. M. ID. ET. ATTIDIS. MINOTURANI, pro MINOTYRANNI. Attidem vero pro Sole habitum, docet Macrobius Saturn. l. 1. c. 21. Solem vero sub nomine Attinis ornant fistulâ et virgâ. (de Phrygibus loquitur) Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit: quia venti, in quibus nulla aequalitas est proprium sumunt de Sole substantiam. Virga potestatem Solis asserit, qui cuncta moderatur. Unde liquet, quare Menotyrannus invictus dicatur Attis. Vetus Inscr. Graeca.Α῎ττει θ᾿ ὑψίςτῳ δὲ συνιέντι τὸ πᾶν,Τῷ πᾶσιν καιροῖς θεμερώτερα πάντα φύοντιAttini celsissimo et omniscio.Qui cunctis temporibus quaevis producit, etc.Salmas. Not. ad Ael. Lumprid. in Vita Heliogabali. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.